Donate now

Wikimedia Commons

Pope Names Special Envoy for Celebration of Cathedral of Manila

His Eminence Thomas Aquino Manyo Maeda, Archbishop of Osaka, Japan

On October 27, 2018, the Pope Francis appointed His Eminence Thomas Aquino Manyo Maeda, Archbishop of Osaka, Japan, as his special envoy at the celebration of the sixtieth anniversary of the reconstruction and consecration of the Cathedral of Manila, Philippines, to take place on December 8, 2018 in the same Metropolitan Basilica of the Immaculate Conception.

The special envoy will be accompanied by a Pontifical Mission, composed of the following ecclesiastics:

– Msgr. Esteban Lo, priest of the Archdiocese of Manila and Episcopal Vicar for Foreign Communities Concern;

– Don Erik B. de Guzman, Filipino priest incardinated in the Archdiocese of Osaka.

The following is the Holy Father’s letter to His Eminence Cardinal Thomas Aquino Manyo Maeda:

Letter of the Holy Father

Venerabili Fratri Nostro

Thomae Aquinati Manyo S.R.E. Cardinali Maeda

Archiepiscopo Metropolitae Osakensi

Cum Decessor Noster Gregorius XIII circiter CDXL ante annos in Philippinis primam condiderat dioecesim Manilensem, totum archipelagum complectentem, putavitne tunc fidei catholicae ibidem tam florens futurum emolumentum? Revera, nunc nobilis Philippinarum Ecclesia inter maiores totius orbis catholicas communitates constituitur. Non ergo mirandum est illam missionarios alias in regiones continuo mittere. Immo, hoc iam primo tempore fiebat: nam inter sanctos Martyres Nagasakienses sex inveniuntur Franciscales qui ex Insulis Philippinis in Iaponiam Evangelium verbis et caritatis operibus nuntiaturi anno MDXCIII pervenerunt, et brevi tempore experti sunt veritatem verborum: “Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent” (Ps 126,5).

Eodem fere tempore a papa Clemente VIII constituta est in Philippinis prima sedes metropolitana cum tribus aliis dioecesibus. Itaque Cathedralis Ecclesia Manilensis quasi mater et caput considerari potest huius Nationis ecclesiarum. Hoc vero templum, quod maximi profecto habetur momenti, per saecula terrae motu aliisve calamitatibus septiens destructum, a credenti populo iterum iterumque sedulo est exstructum. Ultima quidem vice alteri mundialis belli tempore deletum, post e ruinis est restitutum, invitante Domino: “Aedificate domum, et acceptabilis mihi erit et glorificabor. […] Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, et in loco isto dabo pacem” (Ag 1,8; 2,9), atque anno MCMLVIII denuo consecratum.

A laeto hoc die LX anni transierunt, quare Venerabilis Frater Noster Aloisius Antonius S.R.E. Cardinalis Tagle, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, humaniter petivit ut ad sexagesimam anniversariam celebrationem rursus aedificatae Cathedralis Ecclesiae Manilensis quidam Pater Purpuratus mitteretur, ad hoc munus te proponens, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopum Osakensis Metropolitanae Sedis et Iaponiae praestantisimum Filium. Ad eius consilium descendentes, Nos te ad hanc sollemnem festivitatem hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum constituimus, quem eminentem Pastorem novimus de Ecclesiae per orbem prosperitate semper sollicitum.

Die igitur VIII proximi mensis Decembris Manilae Nostras vices ages Cathedrali in Ecclesia itemque Basilica Minore Conceptioni Immaculatae B.M.V. dicata, quam et Nos quattuor ante annos invisimus, gratias Deo agentes pro venusto hoc templo, sed potissimum pro viva fide pastorum et christifidelium, qui inibi cotidie frequentes orant, accedentes ad Christum Dominum, lapidem vivum, coram Deo electum et pretiosum, ut et ipsi tamquam lapides vivi Deo aedificentur domus spiritalis (cfr 1 Pe 2,4-5).

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae: “Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1 Tim 2,5-6), in Matre sua “habuit perfectissimum gradum mediandi possibilem […] et meruit eam praeservare a peccato originali” (b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 3, n. 2; vol. IX, p. 175). Tibi inde Manilam petenti veluti caelitum comitem proponimus etiam beatum Iustum Takayama Ukon, qui nuper Osakae ad gloriam altaris est elevatus. Apostolicam denique Nostram Benedictionem effuse tibi elargimur, cum omnibus ad quos mitteris, dilectis Pastoribus, Seminarii tironibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, praecipue verum pauperibus et pueris, copiose communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, in memoria sancti Alberti Magni, Episcopi et Doctoris Ecclesiae, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

© Libreria Editrice Vatican

About ZENIT Staff

Share this Entry

Support ZENIT

If you liked this article, support ZENIT now with a donation